# Physica 132

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SEXTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/132

Araneae cùm expansos à centro ad circumferentiam & loca vicina telarum ordines sex emetiatur in orbem, exsurgit Hexagonon: tantùm autem bis terna stamina ducit, non quinque vel septem, quia hexagonon à circulo differentium figurarum simplicissima & solà hâc proprietate gaudens, ut singulis laterum radius aequetur: Unam ergò aequa litatem linearum solam & simpliciter dimetiri faciliùs fuit animali, quàm tenera ad inaequalitatem radiorum & laterum alterius figurae, accommodare filamenta: hujus rei demonstrationem vide in Erasmo Bartholino de Fig. Nivis. 19. Musca insectum est taediosum, protervum, audax, importunum & inquietum, omnibus fermè eduliis, lacte cadaveribus et melle victitans.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
