Latin
CAPUT SEXTUM
Jacques Rohault, Physica 136
Unproofread scanNot analysed yet
39. Blatta est Insectum vagini-penne, magnitudine scarabaei crocei, capite, pectore &ventre nigris, dorso verò sive vaginis, initiò castaneis, in fine obscurioribus, crustosis, punctatis, hirsutie cavâ asperis. Lucifugum est insectum: In Ilice humili &farina reperitur: contra surditatem (abjectis alis) in vini veteris &mellis ana unc. j. cum malicorio cocta, trita, unguento Syriaco mixta, pice liquida &succo ex quatuor coepis prodest. Eruca insectum est vulgaris notitiae, originem trahens vel ex stirpium excrementis, vel ex ovo papilionis, &ejus tot ferè species, quot plantarum sunt. Florem &frondem depascitur, rodentes Erucae δρισμὸν edunt, dentibus enimtestudineis, ut limaces &cochleae domiportae praeditae sunt. Origo earum Papilionibus plerumque accepta ferenda, qui suprà folia ova quaedam excludunt, quae solis calore fota, ruptô cortice Eruculas emittunt. 43. Millepedes, seu Aselli insecta sunt, quae nascuntur in locis humidis, cellis &similibus, sub lapidibus, vasisque aquâ repletis, ad tactum sese contrahunt, &rotundant. 44. Ex ovis generantur, Urinae difficultati &asthmati auxiliantur. 45. Scarabaei plurimae sunt species: Cornutus praecipuus, qui partim è lignis aridis quercum aur Roboris, partim ex congressu gignitur.