# Physica 137

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SEXTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/137

46. Senectam deponit scarabaeus: Patria ubique est; varios pro varietate sua cibos appetit: ligno arido, panibus & jumentorum excre mentis vescitur, & stridore volat. Spondylus est vermis circa radices ut verticillus convolutus, & omnes arrodens: Majo in cantharos rutilos majores transformatur, qui turmatim tunc ex terra egrediuntur, arborum floribus et foliis nocent. 48. Plerunque Canthari rutili majores tertio quoque anno abundant; primus enim annus profert juniperi baccas maturas; alter cimas abietum floridas rubentes & tertius cantharos, s. scarabaeos majales, quorum anatomen in Ephemeridibus dedi. Cicindela erucae similis vermiculus est, anulosam habens alvum, multis divisam segmen tis, in cujus extremo duae pellucidae ignis instar guttae, ad coeruleum tendentes noctu visuntur. Nunquam & nullibi hyeme apparet; vere tamen & aestate in pratis vesperi cernitur: splendor caudae cum spiritu vitali prorsùs evanescit: quod argumentum evidens est spiritus etiam nostros vitales astrali igne perfusos esse.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
