# Physica 140

Jacques Rohault, Physica, SPECIALIS PHYSICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/140

Medulla est spongiosa illa in meditullio plantarum duriorum, earumque ramis contenta materia, ut in Ebulo & Tamarisco videre contingit. 14. Cortex est velamentum plantarum durum & molle, mirè intertextum, quod facilè à ligno & carne separatur. Lignum imprimis arborum & fructicum durior illa omnibus nota substantia est fibrosa, è qua focus struitur. Partes Dissimilares sunt vel Constantes, vel Anniversariae. Constantes sunt, quae semper manent; Anniversariae, quae singulis annis denuò crescunt. 18. Radix est pars infima plantae, pluribus filamentis separatis per terram producta, in trunco in unum quasi fasciculum compacta, rursùs mox in ramos & folia sejungenda, quâ alimentum allicitur.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
