# Physica 142

Jacques Rohault, Physica, SPECIALIS PHYSICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/142

Semen ipsissima est plantula suis jam donata partibus, aptè complicatis, binis foliolis, caule & conico prominiculo corpore, quòd in radices ferè absumitur. Claviculae sunt filamentorum in capreolis divisurae, ut in pampinis conspicere licet, & sustentationi inserviunt. Capreoli sunt filamina plantarum rigidiora, quibus sese arboribus, vel perticis circumplicant, & à ventorum vi sustentant. E ramis, extremisque plantarum scandentium praesertim partibus oriuntur, vel, cauliculi intorti, quibus vitis, pisum, bryonia, & alia legu mina involvunt sese, aliisque plantis aut stipitibus se implicant. Germinatione succus alimentarius, qui intravit per poros radicis, post plures filtrationes in truncum ascendit, atque plures depurationes & praeparationes in ramos & germina transit, hinc rami & surculi in omnem dimensionem, sicuti truncus & radix excrescunt.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
