Latin
CAPUT SECUNDUM
Jacques Rohault, Physica 144
Unproofread scanNot analysed yet
6. Calidi sapores sunt; qui linguam &corpus cum calore afficiunt, ut salsus, acris &amarus. Salsus sapor est, qui linguam siccando abstergit, expurgatque, &in mediocri materia consistit: in plantis medicamentosis, siccioris &terrestrioris consistentiae reperitur, &in salibus post in cinerationem observatur. Salsa moderatè penetrant, incidunt, abstergunt, expurgant, ichores validè siccando absorbent, imò quod mireris adstringendi potentiam habent. Sapores salsi differunt; est n. alius Halensis, Nitrosus, Aluminosus, ammoniacalis, vitriolicus, aromaticus, oleosus, saccharinus; quò referuntur salia plantarum Volatilia &Essentialia. Amarus sapor insuaviter gustum divellit, &salso calidior est crassam &terrenam materiam habet, ac in Absynthio &Aloe observatur. Plantae amarae vim habent exsiccandi, abstergendi, meatus expurgandi, &putredini resistendi, quia siccando humores absorbent. 12. Acris sapor linguam &os mordet, ac pungit, observatur in pipere Caryophyllis, quorum acrimonia vix temperari potest, Nasturtio, Eruca &c. Estque vel remissus vel intensus, Ille intrà tertium ordinem consistit, &vel cum humiditate junctus est, vel sine ea. Ille observatur in Vescis; Nasturtio, Allio, Cepa, Emea, Dracunculo, Lepidio.