# Physica 144

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/144

6. Calidi sapores sunt; qui linguam & corpus cum calore afficiunt, ut salsus, acris & amarus. Salsus sapor est, qui linguam siccando abstergit, expurgatque, & in mediocri materia consistit: in plantis medicamentosis, siccioris & terrestrioris consistentiae reperitur, & in salibus post in cinerationem observatur. Salsa moderatè penetrant, incidunt, abstergunt, expurgant, ichores validè siccando absorbent, imò quod mireris adstringendi potentiam habent. Sapores salsi differunt; est n. alius Halensis, Nitrosus, Aluminosus, ammoniacalis, vitriolicus, aromaticus, oleosus, saccharinus; quò referuntur salia plantarum Volatilia & Essentialia. Amarus sapor insuaviter gustum divellit, & salso calidior est crassam & terrenam materiam habet, ac in Absynthio & Aloe observatur. Plantae amarae vim habent exsiccandi, abstergendi, meatus expurgandi, & putredini resistendi, quia siccando humores absorbent. 12. Acris sapor linguam & os mordet, ac pungit, observatur in pipere Caryophyllis, quorum acrimonia vix temperari potest, Nasturtio, Eruca &c. Estque vel remissus vel intensus, Ille intrà tertium ordinem consistit, & vel cum humiditate junctus est, vel sine ea. Ille observatur in Vescis; Nasturtio, Allio, Cepa, Emea, Dracunculo, Lepidio.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
