# Physica 148

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/148

CAPUT TERTIUM. Odoribus Plantarum. Dor est objectum olfactus, materia videlicet spirituosa, sulphurea volatilis, nares & mamillares processus aeris vexillô feriens, proximam sapido sensationem efficiens. Sulphurea haec materia consistit in pingui & oleoso, id quod testatur macis, nux moschata, semen anisi, thus, myrrha, gumata. Effectum habent in spiritus nostros vel roborandos vel destruendos, prout grati aut ingrati fuerint. Odores, sicut & sapores generaliter differunt, quanquam omnes plus minus calidi sint; sunt n. vel grati, vel ingrati. Illi fragrans & benè olens: hic foetens & malè olens. Fragrantia vel est Aromatica, vel Acidiuscula. Illa in Roremarino, Lavendula, Majorana: Haec in Rosis & Violis percipitur. 6. Flores Plantarum plerunque sunt odoriferi, quia sunt maximè sulphurei, spirituosi, & volatili sale abundantes, qui expandi per aerem facillimè possunt. 7. Ingratus odor spiritibus nostris animalibus resistit, & propter particulas fermentativas eos destruit, ac putredinam in corpore causatur. 8. Ortus ingrati odoris est corruptio, fermentum, putredo, & rerum dissolutio, quâ sulphur expirat, & nostros spiritus turbat, 9. Vires habet evertendi stomachum, matricis passiones sedandi, animi deliquia inferendi. 10.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
