# Physica 149

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/149

Ingrati odores sunt: rancidi, acres, nidorosi, putidi, cadaverosi, pinguedinis accensae. Hûc referuntur inodora, quae se in spiratu ad cerebrum humanum non erigunt. CAPUT QUARTUM. Coloribus Plantarum. Olores plantarum sunt earundem in summitatibus imprimis, & supetficiebus diversae luminis modificationes. 2. Color est ipsa lux certô pacto vel umbris mixta, vel aliis modis turbata, oculos nostros feriens. 3. Principia colorum duo sunt: Diaphanum & Opacum, s. quod Lucem transmittit, & quod eandem terminat. 4. Major autem luxuries colorum in floribus, quàm foliis est, quia in illorum superficiebus speciosa magis dispositio reperitur, quâ illae lucem ab iis oculo immissam ita turbant; ut distincta illa impressio ibi producatur, cujus causâ corpus visum esse album, rubrum, flavum, viride, vel alio colore praeditum, dicimus.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
