# Physica 151

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/151

Flavus color ut plurimùm à siccitate oritur, non semper à calore, hinc fructus virescentes maturitate flavescunt, quia humiditas in non maturis virorem causans, coctione aboletur, major lux assurgit, viget & flavedo accersitur. 16, Flavus color est: Critrinus, Mellinus, Ruffus, Aureus, Fulvus, Mustelinus, Palearis, Buxeus, Galbaneus, Leonatus, Ferrugineus Sulphureus, Genistinus, Luteus, Flammeus, Aureus, Caltheus, Vitel linus &c. 17. Denotat maturitatem & imminentem interitum, nam folia morientia flava sunt, quia copiosissimus aer cum luce in aquei humidi locum subingressus est. Ruber Color lucidum est obtenebratum, in quo radii lucis ex parte immerguntur, ex parte visum feriunt. 19. Significat Vegetationem & temperaturam sicciorem, id quod in Caryophyllis, Ranunculis turcicis, Rosis, flosculo-Adonis & Anemonibus apparet. 20. Rubicundus color est: Rutilus, Sanguineus, Rubidus, Gilvus, Igneus, Spadiceus, Flammeus, Puniceus & Vinosus. Violaceus est, qui à modicis interni luminis radiis, albo umbrosoque permixtis emergit. Denotat humiditatem aliquam sine magna caliditate. Gradus ejus sunt: Malveus: Hyacinthinus, Melageneus, & Zaffarinus. Viridis color est, qui nullis aut saltem languentibus interni luminis radiis componitur, plurimoque nigro turbatur.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
