Latin
CAPUT QUINTUM
Jacques Rohault, Physica 154
Unproofread scanNot analysed yet
Duratio Plantarum à copia majore vel minore spiritûs volatilis; à materia arctiùs vel laxiùs disposita, item motu diverso dependet. Plantae Restibiles sunt eae, quae regerminant &quarum foecunditas in sequentem quoque annum restat: s. quarum radices perennes sunt, i. e. per plures annos vivunt, quamvis caules ac folia quotannis pereant, quia regerminant. 9. Plantae Perennes sunt, quarum caules vel stipites, vel saltem folia perennant, ob poros angustiores &arctiores, ut spiritus minùs avolare possit; nec ab injuriis externis tam facilè perdi. Plantae Annuae sunt, quae non ultrà annum durant, sive Vere sive Autumno serantur, ob seminis teneritatem &debilitatem. Aetates Plantarum sunt tres: Vigor, MatuII. ritas &Marcor. 12. In Vigore vermes, formicae, erucae &varium insectorum genus plantas depascitur. Frigora laedunt, aestus torrent. In maturitate &flore constitutas papiliones et apes exfugunt, putredines &aerugines deperdunt, sterilitas occupat. Tandem marcor, aridura, &senectus obruit. De Circulis Restibilium arborum observatur: 1. Arborum &ramorum aetatem inde dignosci. 2. Interiores magis ad se invicem appropinquare, quàm exteriores, quòd longo tempore exaruerint. 3. Medullam in iis comprimi. 4. Lignum inter circulos interiores durius esse, quàm inter exteriores &plerunque colore saturatiore tingi. 5. Altiores arbores in extremitate pauciores circulos habere, &conum referre. 14. Collectio Plantarum instituatur Vere, Aestate &Autumuo, id quod ex Vigoris demenso judicandum. Verno tempore radices: Aestate folia &flores: Autumno semen &planta integra colligitur.