Latin
CAPUT SEXTUM
Jacques Rohault, Physica 156
Unproofread scanNot analysed yet
Nucifera, cujus pomum foris duro tegitur cortice, intùs verò continet quod esui est, ut: juglans, Corylus, Castanea, Nux moschata, Pistacia. 6. Baccifera, quae sparsim adnascentes fructus parvo-rotundos tenet, ut: Laurus, Morus, uniperus, Buxus, Myrtus, Sambucus, &c. 7. Glandifera, cujus fructus cortice constat crustoso, unum semen continente, parte posteriore calice donata, superiore nudâ, ut: Quercus, Robur, llex, Suber, Fagus, &c. 8. Conifera, quae fructum fert ex compactili, lignosa, squammea strue compositum, coni figuram habens, ut Abies, Pinus, Cupressus, Larix, Cedrus, &c. 9. Siliquosa est, cujus fructus seu grana foliculis includuntur, ut Laburnum, Arbor Judae, Cassia, &c. 10. Sylvestris, quae vel julos tantùm profert; vel in foliculis membranaceis semen inclusum habet, vel infoecunda est, ut Betulus, Salix, Fraxinus, Acer, Ulmus, Tilia, &c. Ad arbores spectant Frrtices, qui sunt vel Spinosi, ut Berberis, Paliurus, Rhamnus, Grossularia, &c. vel non Spinosi, ut Genista, Frangula, Jasminum, Ligustrum, Vitex. Possunt &frutices dividi in floriferos, fructiferos, scandentes, &c. 12. Suffrutices unâ comprehenduntur familiâ non numerosa: Sunt autem ferè omnes odoratae, ut Hyssopus, Lavendula, Satureja, Polium, Abrotanum, Stoechas, &c.