Latin
CAPUT SEPTIMUM
Jacques Rohault, Physica 159
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT SEPTIMUM. Plantarum Speciebus. 1. (Lasses plantarum omnium Casparus Bauhinus in suo Pinace duodecim constituit, hisce versibus comprehensas: Gramen adest, Bulbusque, Olus, atque Umbella, Venenum, Atque Corona, Odor, &Flos est; vescumque Legumen, Carduus in Spinis, Frutex succedit, &Arbor. 2. Nos verò studiosorum gratiâ, ordine Alphabethico plantas tam hortenses, quas ex horto Honoratissimi Domini Collegae Job. Henrici Lavateri obtinui, quàm spontè crescentes Helveticas juxtà menses in quibus florent collocabimus, &Paradisi nostri Helvetici Prodromum sistemus. 3. Martij mensis Plantae sunt: Aconitum unifolium luteum bulbosum. Alsine hederulae folio.