Latin
CAPUT QUARTUM
Jacques Rohault, Physica 17
Unproofread scanNot analysed yet
Effervescentia est talis particularum motus quò igneae quaedam particulae cum strepitu &fervore erumpunt. Nutritio est motus, quô particulae absumptae in poris vacuis restaurantur. Auctio &Accretio talis est motus particularum, ubi in corpore partes novae prioribus nutritioni destinatis adduntur. Diminutio est motus, ubi quaedam partes ab aliis removentur. Alteratio est, ubi quarundam partium sine sensibili additione vel detractione, figura et situs mutantur. Generatio est alteratio quae ordinem &nexum particularum essentiali rerum constitutioni convenientem instituit. Corruptio est alteratio, quae nexum &ordinem particularum plane turbat. Sensatio est objecti per motum fibrillarum in cerebro &glandula pineali perceptio. Motus voluntarius est spirituum ad animae imperium influxus in musculos, &hinc subsequens membri vel contractio, vel extensio. Per fugam vaeui intelligitur nihil nisi corpus aliquod magnâ vi de loco suo dimotum, dum eodem tempore aliud contiguum pellit, donec in ambitu certo materiae illud corpus succedat quod dimoto proximè junctum fuit. Suctio est impulsio liquoris in os, pressione factâ. Motor materiae primus est DEUS, qui suô nutûm omnia agitat, &movet, immotus.