Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 188
Unproofread scanNot analysed yet
SPECIALIS PHYSICAE, Pars Sexta. Seu Mineralogia. CAPUT PRIMUM. Mineralibus in genere, &de lapidibus vulgaribus in specie. Ineralia sunt corpora inanimata è sale, sulphure, Aqua, Terrâque mixta, in terrae cavernis producta. 2. Suntque quadruplicia Lapides, Succi concreti, Terrae, &Metalla in specie dicta. 3. Generantur è principio seminali, seu ovo minerali analogo. 4. Nutriuntur &augentur applicatione humiditatis unctuosae, &viscosae, quae in terrae matricibus ritè dispositis in soliditatem mineralem excoquitur. Magna mineralium cum animalium &vegetabilium organis intercedit analogia; observantur enim in mineralibus radices, cortices, substantia ipsa &vasa. 5.