# Physica 188

Jacques Rohault, Physica, SPECIALIS PHYSICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/188

SPECIALIS PHYSICAE, Pars Sexta. Seu Mineralogia. CAPUT PRIMUM. Mineralibus in genere, & de lapidibus vulgaribus in specie. Ineralia sunt corpora inanimata è sale, sulphure, Aqua, Terrâque mixta, in terrae cavernis producta. 2. Suntque quadruplicia Lapides, Succi concreti, Terrae, & Metalla in specie dicta. 3. Generantur è principio seminali, seu ovo minerali analogo. 4. Nutriuntur & augentur applicatione humiditatis unctuosae, & viscosae, quae in terrae matricibus ritè dispositis in soliditatem mineralem excoquitur. Magna mineralium cum animalium & vegetabilium organis intercedit analogia; observantur enim in mineralibus radices, cortices, substantia ipsa & vasa. 5.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
