Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 198
Unproofread scanNot analysed yet
Nativum est vel Fossile, quod spongiosum quasi ad nos ex Asia advehi desiit; vel Sal Petrae. Factitium ex aquis nitrosis coquitur, ut specuarium, vel ex lapide &terra nitrosa affusâ aqua extrahitur, vel ex urinis &excrementis animalium elicitur. Nitro accensetur Aphronitrum, S. flos nitri II. &spuma quae ceu laevissima res parietibus adhaeret. uipis Alumen est succus concretus macer, saporem accrbo-salinum, virtutemque calefaciendi, adstringendi, ulcerum humiditates expurgandi, atque exsiccandi, carnem luxurientem cohibendi continens. Estque vel nativum vel Fossile, secundùm quid &absolutè. 13. Nativum est vel spissum vel liquidum. Factitium vel ex aquis aluminosis excoquitur, vel ex calcinata rupe ut alumen rochae, saccharinum &scajolae; item alumen catinum. Calchantum est succus concretus macer vitri instar pellucens, saporem subsalso acidum &acerbum, vimque calefaciendi, adstringendi, humiditates &carnes absumendi venenisque resistendi habens. Estque vel Nativum, vel Factitium secundùm quid &absolutè. Nativum in terrae visceribus concrescit, quod est vel coeruleum, Cyprium dictum; vel subruffum, quod Chalcitidis nomine venit. Factitium ex aquis vitriolatis, vel ex terris &lapidibus calchantosis elicitur, vel è corticibus viridibus nucum fit.