# Physica 198

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/198

Nativum est vel Fossile, quod spongiosum quasi ad nos ex Asia advehi desiit; vel Sal Petrae. Factitium ex aquis nitrosis coquitur, ut specuarium, vel ex lapide & terra nitrosa affusâ aqua extrahitur, vel ex urinis & excrementis animalium elicitur. Nitro accensetur Aphronitrum, S. flos nitri II. & spuma quae ceu laevissima res parietibus adhaeret. uipis Alumen est succus concretus macer, saporem accrbo-salinum, virtutemque calefaciendi, adstringendi, ulcerum humiditates expurgandi, atque exsiccandi, carnem luxurientem cohibendi continens. Estque vel nativum vel Fossile, secundùm quid & absolutè. 13. Nativum est vel spissum vel liquidum. Factitium vel ex aquis aluminosis excoquitur, vel ex calcinata rupe ut alumen rochae, saccharinum & scajolae; item alumen catinum. Calchantum est succus concretus macer vitri instar pellucens, saporem subsalso acidum & acerbum, vimque calefaciendi, adstringendi, humiditates & carnes absumendi venenisque resistendi habens. Estque vel Nativum, vel Factitium secundùm quid & absolutè. Nativum in terrae visceribus concrescit, quod est vel coeruleum, Cyprium dictum; vel subruffum, quod Chalcitidis nomine venit. Factitium ex aquis vitriolatis, vel ex terris & lapidibus calchantosis elicitur, vel è corticibus viridibus nucum fit.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
