Latin
2
Jacques Rohault, Physica 2
Unproofread scanNot analysed yet
Felicissimum quidem, &foecundissimum hoc nostrum seculum superiora novis inventis longè superat, quaeque olim abscondita fuere Naturae sacra, sensim nunc manifestiora fiunt; quamvis autem honorem hunc (ut inventis novi quid addiderim) Opusculo hoc non quaeram, animo tamen Candido, quae à Clarissimis Viris ab annis aliquot utilia didici &expertus sum, impensè rogatus, inter plura negotia, in usum publicum protuliSententias magnorum Philosophorum conciliare hunc non vacat, neque haec mea intentio; Unicus hic scopus est, ut Philosophiae Studiosi certas in Atatome &Chymia, ceu solidis inventionum columnis fundatas hypotheses Naturae adipiscantur, &magnalia DEI per contemplationem Creaturarum admirentur, sicque se ipsos in humilitate Cordis cognoscant! Lector ergò benevolus hisce conatibus meis acquiescat, &certus sit, me temporis successu, dum vixero &Dei gratiâ fruar, in Physica Experimentali construenda fusiorem fore. Valeat, Dabam primo Maij, Anni 1694. Tiguri. Authore.