# Physica 2

Jacques Rohault, Physica, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/2

Felicissimum quidem, & foecundissimum hoc nostrum seculum superiora novis inventis longè superat, quaeque olim abscondita fuere Naturae sacra, sensim nunc manifestiora fiunt; quamvis autem honorem hunc (ut inventis novi quid addiderim) Opusculo hoc non quaeram, animo tamen Candido, quae à Clarissimis Viris ab annis aliquot utilia didici & expertus sum, impensè rogatus, inter plura negotia, in usum publicum protuliSententias magnorum Philosophorum conciliare hunc non vacat, neque haec mea intentio; Unicus hic scopus est, ut Philosophiae Studiosi certas in Atatome & Chymia, ceu solidis inventionum columnis fundatas hypotheses Naturae adipiscantur, & magnalia DEI per contemplationem Creaturarum admirentur, sicque se ipsos in humilitate Cordis cognoscant! Lector ergò benevolus hisce conatibus meis acquiescat, & certus sit, me temporis successu, dum vixero & Dei gratiâ fruar, in Physica Experimentali construenda fusiorem fore. Valeat, Dabam primo Maij, Anni 1694. Tiguri. Authore.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
