# Physica 20

Jacques Rohault, Physica, CAPUT QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/20

CAPUT QUINTUM. Quiete. Uies est permansio corporis invicinia corporum imediatè illud contingentium. Quies motui opponitur non pri vativè, sed positivè, sunt enim diversi corporis naturalis modi, quòd aliter se habeat cùm transfertur, aliter cùm in vicinia corporum immediatè illud contingentium manet,s. quiescit. Accuratè ergò loquendo Quies Privatio motûs non est, nam quies pro magnitudinis suae ratione motui magis vel minùs resistit, motus determinationem immutat, partesque corporum continuorum, contiguorum & durorum connexas servat, quae à merè privarivo fieri non possunt.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
