Latin
CAPUT TERTIUM
Jacques Rohault, Physica 200
Unproofread scanNot analysed yet
Factitia è limo fodinarum aerariarum excoquitur; vel ex urina pueri in pila aerea, cum pistillo aeneo ad mellis consistentiam agitata, fit. Succi concreti pingues è principio salinosulphureo &spiritu minerali in terrae visceribus nati, calido liquantur: suntque vel Nativi, vel Factitii; Illi tales quales sunt eruuntur, hi verò arte eliciuntur. Species sunt, sulphur &Bitumen. Sulphur est succus concretus pinguis, inflammabilis, calchantoso acido perfusus, coloris subcineritii, vim calefaciendi, digerendi, atque extrahendi possidens. Estque vel Nativum, vel Factitium. Nativum è terra eruitur. Factitium ex aqua, lapide &terra sulphureis excoquitur: vel ex cupro &antimonio paratur. Bitumen est succus concretus puinguis, inflammabilis, odoris gravis, spiritu vel salino-nitroso, vel calchantoso impraegnatus, vim calefaciendi, discutiendi, emolliendi obtinens, nervorum genus laesum corrigens. Estque vel Nativum vel Factitium. Nativum vel in terrae visceribus coit; vel extrà mineras concrescit. Prioris species sunt: Gagates. Hujus verò: Asphaltus, Pissasphaltus, Ambarum Citrinum, Album &Griseum, Naphta &Petroleum.