# Physica 200

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/200

Factitia è limo fodinarum aerariarum excoquitur; vel ex urina pueri in pila aerea, cum pistillo aeneo ad mellis consistentiam agitata, fit. Succi concreti pingues è principio salinosulphureo & spiritu minerali in terrae visceribus nati, calido liquantur: suntque vel Nativi, vel Factitii; Illi tales quales sunt eruuntur, hi verò arte eliciuntur. Species sunt, sulphur & Bitumen. Sulphur est succus concretus pinguis, inflammabilis, calchantoso acido perfusus, coloris subcineritii, vim calefaciendi, digerendi, atque extrahendi possidens. Estque vel Nativum, vel Factitium. Nativum è terra eruitur. Factitium ex aqua, lapide & terra sulphureis excoquitur: vel ex cupro & antimonio paratur. Bitumen est succus concretus puinguis, inflammabilis, odoris gravis, spiritu vel salino-nitroso, vel calchantoso impraegnatus, vim calefaciendi, discutiendi, emolliendi obtinens, nervorum genus laesum corrigens. Estque vel Nativum vel Factitium. Nativum vel in terrae visceribus coit; vel extrà mineras concrescit. Prioris species sunt: Gagates. Hujus verò: Asphaltus, Pissasphaltus, Ambarum Citrinum, Album & Griseum, Naphta & Petroleum.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
