# Physica 21

Jacques Rohault, Physica, CAPUT QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/21

Et certè cùm Quies stabile quid, atque manens sit nullâ ratione in comparatione cum motum, qui fluens & praeteriens est, realitas ipsi detrahitur. Proprietates Quietis sunt octo: 1. In certa quantitate quies Corpori est indita, quae etiam usque nunc inviolata permanet. 2. à Corpore non recedit, nisi per motum. 3. Tantum quietis à corpore quiescente in movens transit, quantum motûs ab hoc illi refunditur. 4. Quies sicut motus potest esse magna in parvo, & parva in magno corpore. 5. Quies est vinculum unionis & cohaerentiae inter partes rei corporeae. 6. Nullum corpus est absolutè durum, quia si motus sit quiete major, haec cedat illi. 7. Non minus actionis ad Quietem, quàm ad motum requiritur. 8. Quies quieti non est contraria. 5. Duo corpora magnitudine si sint aequalia, quorum alterum quiescat, & alterum moveatur, tantum actionis requiritur ad corpus motum sistendum, quàm ad quiescens movendum. 6. Quies motui opponitur non privativè, sed sicuti duo contraria quorum unum alteri adversatur. 7. Adversatur nempe quies motui resistendo; motumque vel minuendo, vel reflectendo. 8.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
