# Physica 22

Jacques Rohault, Physica, CAPUT QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/22

Quies minuit motum, si corpus quiescens à corpore moto in illud irruente aliquantum proferatur. 9. Quies motum reflectit, si corpus quiescens validius sit quiescendo, quàm motum in illud incidens movendo. Reflexio est reditus, qui moto corpori contingit, ob alterius occursum quod penetrare non valet. II. Refractio est corporis incurvatio, sive determinationis immutatio, quae corpori accidit, dum medium subit. Reflexio motus novus non est, sed prioris motûs nova determinatio, sine omni motûs interruptione factâ. Motus & ejus determinatio differunt, quia manente eodem motu, varia mobilis versùs certum terminum potest esse directio. Resistentia, quâ quies motui resistit est negativa, quia quies in motum non agit, sed motui stando simpliciter resistit, ut petra vel paries pilae. 15. Resistentia positiva est, cùm duo corpora mota sibi occurrentia se invicem repellunt, diciturque Reactio. 16. Consistit autem cujusque corporis vis ad agendum in aliud, vel ad actioni alterius resistendum in hoc uno, quòd corpora tendant, quantum in ipsis est, ad permanendum in eo starum, in quo sunt. Vis autem movendi & quiescendi debet aestimari. 1. à magnitudine vel parvitate superficiei. 2. à magnitudine vel parvitate corporis. 3. à tarditate & celeritate motûs. 4. contrarietate modi, quô diversa corpora sibi mutuò occurrunt. Experimenti locô Refractio radiorum lucis demonstratur in nummo patinae vacuae immisso, qui eâ distantiâ, quâ a me non amplius conspicitur, affusâ aquâ contemplandum sese praebet.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
