Latin
CAPUT SEPTIMUM
Jacques Rohault, Physica 27
Unproofread scanNot analysed yet
motus omnis fit in tempore. Non in Praeterito, in hoc n. nihil fit, sed facta sunt omnia. Non in futuro, quia in hoc res demùm fient. Ergò in Praesenti, &per consequens hoc verum esse dieunt. Si quis tamen consideraverit Praesens tempus praeteriti cum futuro vinculum esse, negativa defendi poterit. Aetates hominum sunt septem: Infantia, Pueritia, Adolescentia, Juventus, Virilis aetas, Senectus &Decrepita aetas. Experimenti locô restibilium arborum aetates ex numero Circulorum, nisi arbores jam crescere desierint, evinci poterunt. Generales corporum differentiae sunt: stabilia; fluida, calida &frigida. Stabilia corpora dicuntur, quorum particulae ita quiescunt, &sibi implicantur, ut mutuò cohaereant, &intrà proprios cancellos retineantur, adeò ut ad fluendum &quaquaversum se diffundendum ineptae reddantur. Fluida sunt, quae constant ex corpusculis minimâ superficie se tangentibus, reliquis haud contiguis, &nullô modô implicitis, ut juxta suas invicem superficies volvi, &se diffundere possint. Calida sunt, quae variam insensibilium particularum inter se agitationem sustinent. Frigida verò quae particularum insensibilium quietem, seu motûs imminutionem tenent. Finis Physicae generalis.