# Physica 27

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SEPTIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/27

motus omnis fit in tempore. Non in Praeterito, in hoc n. nihil fit, sed facta sunt omnia. Non in futuro, quia in hoc res demùm fient. Ergò in Praesenti, & per consequens hoc verum esse dieunt. Si quis tamen consideraverit Praesens tempus praeteriti cum futuro vinculum esse, negativa defendi poterit. Aetates hominum sunt septem: Infantia, Pueritia, Adolescentia, Juventus, Virilis aetas, Senectus & Decrepita aetas. Experimenti locô restibilium arborum aetates ex numero Circulorum, nisi arbores jam crescere desierint, evinci poterunt. Generales corporum differentiae sunt: stabilia; fluida, calida & frigida. Stabilia corpora dicuntur, quorum particulae ita quiescunt, & sibi implicantur, ut mutuò cohaereant, & intrà proprios cancellos retineantur, adeò ut ad fluendum & quaquaversum se diffundendum ineptae reddantur. Fluida sunt, quae constant ex corpusculis minimâ superficie se tangentibus, reliquis haud contiguis, & nullô modô implicitis, ut juxta suas invicem superficies volvi, & se diffundere possint. Calida sunt, quae variam insensibilium particularum inter se agitationem sustinent. Frigida verò quae particularum insensibilium quietem, seu motûs imminutionem tenent. Finis Physicae generalis.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
