# Physica 30

Jacques Rohault, Physica, PHYSICAE SPECIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/30

Cartesii verò tria, nominibus numeralibus distincta, i. e. materia subtilissima, globularis, & angulata. Coelum est corpus naturale vastissimum, pellucidum, ac fluidum, maximorum corporum lucidorum & opacorum con mune receptaculum. 7. Coelum fluidum est, & non quiescit, sed movetur, variâ minimarum partium agitatione. Vortex in Coelo est congregatio materiae fluentis, quae circa centrum orbiculatô motu circumagitur. 9. Vortices in coelo originem habent à motu materiae diversae, primitùs ob plenitudinem corporum in circulum factò Sidus in vortice est copiosa materiae primi elementi in centro vorticis coelestis collectio, omni ex parte aequaliter ab eo recedens, lumenque de se spargens. II. Lumen à sidere sparsum est globulorum coelestium rectilinea pressio, subtilissimum nostrorum sensuum visum afficiens. Lux est pressio, seu propensio ad motum quae est in corpore lucente. 13. Sol & stellae fixae lucent lumine proprio, id quod vividi earum radii satis superque demonstrant. 14. Sol & stellae fixae sunt corpora lucida ex materia primi elementi ad centrum Vorticis affluente, & in locum globulorum inde recedentium succedente constantia; lumen ex se emittentia, magnitudine multùm variantia.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
