Latin
PHYSICAE SPECIALIS
Jacques Rohault, Physica 34
Unproofread scanNot analysed yet
Sol, luna, stellae fixae, maximam in haec inferiora efficaciam habent, quia vicinum aerem lumine perfundunt &movent; ob immensam verò istorum corporum distantiam &infinitam eorum multitudinem vires hae distinctè observari nequeunt, Astrologi in comprobandis lunae influxibus ad luminis incrementa &phases NOvilunii, Plenilunii &Quadraturarum perpetuò provocant, maribus autem emovendis non tam causam quàm occasionem esse Viri docti agnoscunt: de coeterorum planetarum efficacia in sublunaria quanquam multi dubitent, positus tamen coelorum in hora nativitatis sanguinem nostrum diversimodè alterans scrupulum hunc solvit.