# Physica 34

Jacques Rohault, Physica, PHYSICAE SPECIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/34

Sol, luna, stellae fixae, maximam in haec inferiora efficaciam habent, quia vicinum aerem lumine perfundunt & movent; ob immensam verò istorum corporum distantiam & infinitam eorum multitudinem vires hae distinctè observari nequeunt, Astrologi in comprobandis lunae influxibus ad luminis incrementa & phases NOvilunii, Plenilunii & Quadraturarum perpetuò provocant, maribus autem emovendis non tam causam quàm occasionem esse Viri docti agnoscunt: de coeterorum planetarum efficacia in sublunaria quanquam multi dubitent, positus tamen coelorum in hora nativitatis sanguinem nostrum diversimodè alterans scrupulum hunc solvit.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
