Latin
CAPUT SECUNDUM
Jacques Rohault, Physica 39
Unproofread scanNot analysed yet
In terrae autem cavernis fumi pingues &sulphurei restitant, quod metallifossores experiuntur, idemque evincit ratio. Cùm n. in terrae gremio sit Ignis, necesse est, ut etiam sit fumus, et cùm Thermae sulphureae Venae item bituminis, aut alterius oleagineae materiae in canalibus terrae aestuent. per jugem exhalationem fumum hinc prodire indubium est. Ignis supraterraneus congregatur globulis coelestibus, qui poros corporum terrestrium V. gr. chalybis &silicis occupant, per validam collisionem expulsis, materia subtilissima, quae in minimis pororum angulis delitescit, rapidè confluit, &minimas particulas terrestres celerrimè torquet atque ita scintilla apparet, quae in materiam inflammabilem incidens, eam penetrat, &insuum pabulum convertit. Flama sursum tendit, quia centrum suum petens materia subtilis particulas terrestres sursum rapit &quia aer latera cingit &diffusioni ejus resistit, conum efficit. Vitrum fit è calce &cineribus opè ignis validissimi, qui cinerem &calcem vasidè exagitat, &particulas vario modo collidit, angulos particularum deterit, laevigat &inflectit, ut aliae super alias obliquè repentes &fluentes in exiguis quibusdam superficiebus sese contingant &corpus liquidum reddant, quod cessante motu in vitrum concrescit.