Latin
PHYSICAE SPECIALIS
Jacques Rohault, Physica 41
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICAE SPECIALIS Pars Secunda, Corporibus imperfectè mixtis seu Meteoris. I. Corpora mixta sunt ea quae ex elementorum unione &varia modificatione surgunt. 2. Suntque vel persectè, vel imperfectè mixta. 3. Impersectè mixta s. meteora sunt certae diversaeque in elementis factae impressiones, sub alia atque alia forma illa exhibentes, quae in sublimi apparent, hinc &Suspensa dicuntur. Meteora sunt triplicia: Ignea, Aera, &Aquea. gnea meteora sunt, quae ab exhalatione pingui &sulphurea accensa oriuntur, suntque varia, ex figurae, sitûs, motûs &magnitudinis differentia orta: ut ignis fatuus, Trabs, Draco &c. 6. Nubes nitrosae, pingues, sulphureae à calote accensae Fulgur causantur. A fulgure fixae &terreae nitri &c. partes liquescunt, &aeris vi coagulantur in Fulmen. Aer diffractus magnâ violentiâ sonum edit, qui Tonitru dicitur: modô eodem quô detonationes chymicae fiunt. R. Nitri unc. ij. Sulphuris unc. j. Salis tartari unc. s.