# Physica 42

Jacques Rohault, Physica, PHYSICAE SPECIALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/42

pulverisentur, & probè misceantur, de hac materia Pisi quantitas cochleari argenteo indita, candelae superposita cum fragore flammam concipiet, & strepitu magno deorsum tendet. Ventus est vapor agitatus & rarefactus è spatio angustiore in quo fuit, in alind augustius transiens, sicque aerem sensibiliter impellens: Exemplô Aeolipilarum, in quibus aqua ab igne supposito in vaporem resoluta per angustum foramen cum impetu erumpit. Cardinales venti sunt quatuor: Subsolanus Auster, Favonius & Boreas. Collaterales viginti octo à Nautis numerantur. Terrae motus est sensibilis terrae concussio, à pinguibus & nitrosis exhalationibus in cavernis telluris coercitis, & subitò accensis, ac exitum cum impetu quaerentibus dependens. 1I. Me11. Meteora aquea ex vapore, sive particulis aqueis, caloris vi ab invicem disjunctis, variéque modificatis oriuntur. 12. Nubes sunt vapores in aere pendentes à frigore conjuncti atque in minimas guttulas, vel particulas glaciales constricti: Quid Glacies sit Cap. II. de Elem. sublunar. paragr. 8. indigitavi.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
