Latin
PHYSICAE SPECIALIS
Jacques Rohault, Physica 43
Unproofread scanNot analysed yet
Nix est harum particularum glacialium in nubibus extremitas, calore solis resoluta ventoque ad invicem pulsa cohaerens, lanae carminatae, vel stellae hexagonae speciem referens. Cùm glomi glaciei nubium pilosi in eodem plano ita commissi sunt, ut singuli circumstantes sex, qui contignationem aliquam nubis extremam constituant, &ventorum gravi spiritu pressi, complanati, &in arctius coacti fuerint, habeant, non difficulter nivem stellae hexagonae figuram induere concipimus. Quippe hos invadens calor mediocris, quantúsque villis liquefaciendis sufficit, humorem levem &modicum, per superficies glomorum congestorum fluentem ducit, qui frigore tandem, singulorum calorem exsuperante nempe nitroso, concrescit. 16. Non secùs evenit crystallis, ad radicem montium Gletscherorum s. glaciem Alpium effossis, salibus, aliisque, ubi vis interna motum partibus addit, partes quoque singulae pressae invicem figuram ordinant, id quod pluribus exemplis demonstrari potest; imprimis Regulo Antimonij stellato, qui sic fit: Sumantur Antimonii, Nitri &Tartari ad libitum partes aequales. Cuncta seorsim priùs contusa, mixtáque exactè in crucibulum ignitum iniiciantur.