Latin
PHYSICAE SPECIALIS
Jacques Rohault, Physica 47
Unproofread scanNot analysed yet
Homo est substantia composita ex mente finita &Corpore organico. Ejus partes sunt: Anima rationalis &corpus organicum. 6. Corpus humanum est materia eleganter &artificiosè ad varias operationes edendas constructa. Partes corporis humai variè dividuntur: suntque vel solidae, vel humidae, vel spirituosae. 8. Materia dictarum partium sunt corpuscula primaria s. atomi variè figuratae, quae junctim totum complent ac integrant. 9. Corpuscula haec primaria quaslibet partes constituentia ad Chymiae leges examinata, sunt particulae acidae, alkalinae, pingues, aquae &terrae. Particulae Acidae sunt salia ex partibus acutis constantia, gustui saporem acidum exhibentia, cum omni alkali effervescentia, &cum eo in salsum abeuntia, refrigerantia, ac omnis coagulationis principium. Particulae Alkalinae salsae sunt siccioris &tertestrioris, porosae tamen consistentiae, acido omni inimicae, saporis urinosi, libertatem nactae, odoris quoque penetrantissimi &agilitatem rebus conciliantes, calefacientes, &siccando abstergentes. Pingues &oleosae particulae sunt ramosae, multis modis sibi invicem connexae, quae cessante materiae subtilis agitatione statim quiescunt. Aqueae partidulae sunt oblongae, fluidae, leves, lubricae, flexiles, jugiter inter se agitatae, saporis expertes, leniendi &glutinandi vires tenentes.