# Physica 50

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/50

sacculi & receptacula chyli, & distribuentia, ut ductus thoracicus. 8. In ductu thoracico, in sacculis & vasis lacteis valvulae frequentes versùs cor spectantes reperiuntur, ne Chylus relabatur, sed successivè in sanguinem propellatur. Chylus autem sanguini confusus nomen & naturam mutat, sanguisque recens vocatur. Lac est pars chylosior in sanguine pro infantis nutritione à mammarum glandulis vasorum myriadibus intertextis separata. II. Non tamen rubet, quanquam nutriat, quia particulis sulphureis in sinistro cordis ventriculo ad rubedinis gradum exaltatis ob filtrationem accuratam destituitur. Lactis sapor dulcis est, & odor gratus, quia lacte vegetabili constat. Lac non oritur à sanguine menstruo, sed à puriore sanguinis massa è volvitur. 14. Virgines quoque lac habent, ut observationes testantur. (seus. Partes lactis tres sunt, Butyrum, Serum, CaButyrum est lactis pinguedo: Serum potulenta lactis materia, & Caseus pars ejus terrea, fixior & salsa est. Usus lactis vel Internus est, vel Externus. Internus est, ut infans in utero materno constitutus eodem nutriatur, & colliquamenti nomine venit. Externus lactis usus est, ut extrà uterum eo infans totò bienniô alatur. 30. Colostrum est primum lac post puerperium ad mammas delatum, densum, sanguine tinctum, ad expellendum moeconium aptissimum. Excrementa Chylificationis sunt: Alvi foeces quae in succum alimentarem convertinon potuerunt.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
