# Physica 51

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/51

CAPUT TERTIUM. Lympha & Saliva. 1. LYmpha est aqua microcosmi purissima, sine coloris tinctura insipida, inodora, quae per tenuissima vasa crystallina lymphatica dicta, vel in chylum, vel in sanguinemde2. Oritur pluit. 2. Oritur Lympha vel à Glandulis, vel à Visceribus. 3. Glandulae sunt Parenchymata spermatica molliora, pluribus vasis & lymphae ductibus perdita, vel liquorem secernentia, vel depurantia. 4. Suntque vel Conglobatae, vel Conglomeratae; vel Excretrices, vel Reductrices, vel Nutrititiae: Illae à forma, hae verò ab officio nuncupatae. Distinguuntur praeterea in adventitias & perpetuas, & hae iterum in eas, quae ad individuum spectant, tum in illas quae ad speciem attinent.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
