# Physica 52

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/52

Reperiuntur Glandulae ad individuum spectantes, vel in Abdomine, Thorace, vel Collo & Capite. Glandulae speciei sunt tum Virorum, tum Mulierum. 8. Glandulae adventitiae sunt vel Glandium rudimenta, vel Glandulae formatae. 9. Vasa lymphatica oriuntur quoque à Visceribus, Hepate, Cerebro. Accipiunt verò viscera & Glandulae Lympham à nervis & arteriis. 11. Vasa Lymphatica sunt vel supra Diaphragma, vel infrà illud. 12. Suprà Diaphragma sunt, quae ex artuum & colli conglobatis glandulis, ipsoque cerebro, oculis & ore exeunt. 13. Infrà Diaphragma pleraque sunt hepatica ad Mesenterium & commune receptaculum derivata. 14. Saliva est oris lympha in ventriculum depluens.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
