# Physica 53

Jacques Rohault, Physica, CAPUT TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/53

Ductus salivales sunt duplices, superiores & inferiores, ab inventoribus Stenoniani & Whartoniani vocati. 16. Salivae usus est, ut continuò in os defluat, & sensim deglutita concoctionem promoveat, ne salsi intemperies in Lingua praevaleat, sitis oriatur, & appetitus destruatur, ad distinguendos denique atque percipiendos sapores utilissima. Profluit autem saliva è genere nervoso & arterioso. 18. Ad salivam promendam praeter ductus salivales adhuc conspirant Glandulae buccales, sublinguales & palatinae. 19. Haec, Chymicâ arte examinata, multum aquae, tantillum Spiritûs volatilis, portionem salis lixiviosi cum pauco oleo piritui acido mixto ac temperato continet.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
