# Physica 54

Jacques Rohault, Physica, CAPUT QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/54

CAPUT QUARTUM. Bile. 1. gllis nutriens (abusivè dicta) est pars chyli butyrosa, calidior, mobilior, quae chylum extrà & in sanguine attenuat, & cum eo vasa ad partes nutriendas permeat. Generatur à calore naturali & pinguedine sanguinis, atque saporem habet dulcissimum, spiritibus nostris gratissimum, quô delectantur, inviscantur, inebriantur. Haec Bilis (si bilis dicenda) effervescentiam in corde suscitat, sanguinis purpurae prima rudimenta tradit, spiritus auget, & vitam conservat, quae Biolychnium est ab accenso sulphurenaturali in corde productum. Perpetuâ autem sanguinis circulatione bilis nutrititia ab eodem calore vitali amarorem atque flavedinem manifestè contrahit, & excrementitia evadit, atque per glandulas hepatis acini formes vel in vesiculam bilaria, vel intestina &c. evacuatur. 5. Bilis haec ad intestina provoluta, succo pancreatico commixta fermentationem causatur, & excrementorum separationem juvat: corpusculis suis salinis particulas chyli viscosiores discerpit. 6. Bilis per putredinem accensa & velociùs mota febrem suscitat & motu isto febrili omnia heterogenea è corpore expellit. 7. Bilis chymicè resoluta aquam praebet copiosam, ferè insipidam, paucis spiritibus praeditam.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
