# Physica 56

Jacques Rohault, Physica, CAPUT QUARTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/56

Effervescentiae sanguinis in Corde causa ex salis volatilis oleosi in bile alimentari dominantis & lymphae subdulcis confluxu, ope calidi nativi, nitroso aereo accensi manifestatur. 6. Circulariter movetur sanguis à Cordis ventriculo sinistro per arterias ad partes, à partibus per venas ad dextrum Cordis ventriculum. 7. Motus hic circularis divinum est inventum, non humanum. 8. Extant autem certa, firma & indubitata experimenta quibus ad oculum demonstrari potest sanguinem quaquaversum ingyrum moveri. Non datur quidem Anastomosis inter arterias & venas, videlicet, ut nutritionis opus ritè peragatur; sed anastomosis inter venas & venas, inter arterias & arterias manifestè conspicitur. 10. Eandem Circulationem inter matrem & foetum per venam umbilicalem fieri observatur. 11. Sanguis est vel arteriosus, floridus & pul sans; vel venosus nigricans & crassescens, sine pulsu. Fibrae in sangnine sunt partes chyli caseosae, excoctae, terrestres quae agitatione coeunt, & gelatinam constituunt. 13. Resolutione chymicâ scimus in sanguine esse: 1. Spiritum summè volatilem, urinosum. 2. Sulphur copiosum & oleum nigricans. 3.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
