# Physica 58

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SEXTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/58

CAPUT SEXTUM. Ossibus. 1. OSsa sunt partes solidae, durae, siccae, ex ovi materni particulis terrestribus à calore nativo per motum partibus materiae destinatum genitae, quae ceu fundamentum reliquum corpus sustinent, & suffulciunt. 2. Ossa crescunt, nutriuntur, augentur, atque medullam habent. Figura horum & magnitudo varia, numerus incertus. 4. Corporis totius ossa dividuntur in Ossa Capitis, Trunci & Artuum. 5. Capitis ossa sunt vel Cranii, vel Maxillarum. 6. Cranium est altera capitis ossei pars, ita dicta, quòd veluti κράνος i. e. Galea cerebrosit. Cranii ossa sunt vel Continentia vel Contenta.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
