# Physica 59

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SEXTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/59

Continentia sunt octo: unum frontis, duo sincipitis, unum occipitis, duo temporum, Os Cunei forme & Os Cribri forme. 9. Os Cunei forme in infantibus è quatuor diversis ossibus ope cartilaginum jungitur, praeter sinus, processus & cavitates etiam foramina decem habet, quorum alia in oculi orbita, alia in basi calvariae occurrunt. In osse Cribri formi eminet Crista Galli, cui opponitur septum nasi, & sicut hoc os versus cerebrum cribrum habet, ita in summitate narium spongiosi plurimi tubuli reperiuntur, quibus adjacet Ductus nasalis Contenta Cranii ossa sunt sex auris ossicula, utrinque tria: malleus, incus & stapes, quibus ossiculis orbiculare additur. Maxillae superioris immobilis sunt undecim, quinque paria, & unum impar. in maxillae utriusque alveolis haerent dentes, quorum in adulto homine triginta duo sunt, in qualibet maxilla sedecim. 14.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
