# Physica 60

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SEXTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/60

Dividuntur in Incisores, caninos & molares: Illorum quaterni sunt in utraque maxilla: Istorum in qualibet maxilla utrinque unus: horum verò viginti, in quavis maxilla decem, utrinque quinque Truncus è Spina, Osse innominato, & Thorace componitur. Spina quatuor habet partes, cervicem, dorsum lumbos & os sacrum. Cervix constat vertebris septem, & hyoide. Dorsum duodecim. Lumbi quinque vel sex, atque sic triginta omnes sunt in spina vertebrae. Thorax construitur ex sterno, costis, scapulis & claviculis. Ossium sterni numerus incertus est, nunc septem dantur, nunc quinque; nunc tria, nunc unum. Costae sunt XXIV. duodecim utrinque: dividuntur in veras & nothas. Verae sunt septem superiores: Nothae sunt quinque inferiores. Scapulae sunt duae, utrinque una: Claviculae etiam sunt duae, utrinque una. Os innominatum tribus ossibus constat, 1. est os Ilium, 2. os Coxendicis. 3. oS Pubis. 23. Artus sunt duo Manus & Pedes. Ossa manûs in Brachium, Cubitum, & Manum extremam dividuntur. 25. Brachium unico constat osse, eoque magno & valido, longo & inaequali.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
