Latin
CAPUT SEPTIMUM
Jacques Rohault, Physica 62
Unproofread scanNot analysed yet
inferioris, &Trochlea, quae est cartilago exigua &teres, canalis modô excavata, in oculi angulo majore sita. Nasi Cartilagines sunt quinque: tres inferiores, duae superiores: Inferiores sunt duae laterales inter respirandum mobiles: &septum, s. Diaphragma, quod immobile est. eriores sunt Cartilagines postremae, in infima narium parte positae &ossibus ad natae. Maxillae inferioris cartilago est, quae in medio mento existit, &in infantibus duo maxillae istius ossa conjungit, in adultis in osseam substantiam degenerat. Aurium Cartilago est corpus continuum, orbiculare, in principio exortûs sui durius, atque crassius, in fine mollius &tenujus, variis circumvolutionibus simis &gibbis constans. 8. Trunci Cartilagines aliae sunt spinae aliae thoracis, aliae ossis innominati. 9. Spinae cartilagines sunt vel anticae, vel posticae, Anticae asperae arteriae, Laryngis &Epiglottidis. Posticae sunt quae in vertebris dantur, quarum omnes suprà infráque cartilagines habent, primâ exceptâ, quae excipit, &non excipitur. Dorsi Cartilagines in duodecim ipsis vertebris suprà infráque conspicuae sunt. Idem quinque lumbotum vertebris contingit.