# Physica 62

Jacques Rohault, Physica, CAPUT SEPTIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/62

inferioris, & Trochlea, quae est cartilago exigua & teres, canalis modô excavata, in oculi angulo majore sita. Nasi Cartilagines sunt quinque: tres inferiores, duae superiores: Inferiores sunt duae laterales inter respirandum mobiles: & septum, s. Diaphragma, quod immobile est. eriores sunt Cartilagines postremae, in infima narium parte positae & ossibus ad natae. Maxillae inferioris cartilago est, quae in medio mento existit, & in infantibus duo maxillae istius ossa conjungit, in adultis in osseam substantiam degenerat. Aurium Cartilago est corpus continuum, orbiculare, in principio exortûs sui durius, atque crassius, in fine mollius & tenujus, variis circumvolutionibus simis & gibbis constans. 8. Trunci Cartilagines aliae sunt spinae aliae thoracis, aliae ossis innominati. 9. Spinae cartilagines sunt vel anticae, vel posticae, Anticae asperae arteriae, Laryngis & Epiglottidis. Posticae sunt quae in vertebris dantur, quarum omnes suprà infráque cartilagines habent, primâ exceptâ, quae excipit, & non excipitur. Dorsi Cartilagines in duodecim ipsis vertebris suprà infráque conspicuae sunt. Idem quinque lumbotum vertebris contingit.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
