# Physica 65

Jacques Rohault, Physica, CAPUT OCTAVUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/65

Habebis etiam vincula quo femur cum coxendice, idem cum tibia & fibula: Tibiam, fibulamque cum talo; Talum cum ossibus Tarsi, Pedij & Digitorum pedis conjungunt. Tendines sunt partes quae in solis musculis reperiuntur, è lenta & ductili ovi parte genitae, ut ad arbitrium nostrum membra movere queamus. 9. Estque vel unitus, vel divisus. CAPUT NONUM. Membranis. J. MEmbrana est pars è fibris diversis contexta, tenuis & lata, tactûs otganum, partes subjectas vestiendo custodiens. Membranae sunt vel foetûs vel hominis editi. Foetûs membranae sunt Chorion & Amnios. Amnios laevis est membrana, liquore quodam pellucido plena, qui colliquamentum dicitur, & infantem proximè circumdat. 4. Chorion membrana foetum integrum post Amnion cingens & praecedente crassior; internâ facie laevior, venis & arteriis umbibilicalibus perspersa, estque nihil nisi umbilicus expansus. Membranae hominis editi sunt vel universales, vel particulares.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
