# Physica 66

Jacques Rohault, Physica, CAPUT OCTAVUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/66

Universales vel totum corpus investiunt, vel omnes ejusdem generis partes. Illius generis sunt: Cuticula & Cutis. Hujus verò: Periostium & membrana musculorum. Particulares sunt, quae vel singularem aliquam partem investiunt, ut Pericardium, mediastinum, membrana linguae, lienis, de quibus suis locis; vel quae particularem regionem investiunt, ut Peritonaeum, Pleura, Meninges. Cuticula est membrana tenuissima, toti corpori super inducta, ex ovi membrana juxtà cicatriculam producta ut cutem defendat, tactuique inserviat, & ne humor exsudet, prohibeat. Cutis humana est velamentum corporis membranosum cuticulae proximè subjacens, tactûs organum, partium subjectarum munimentum & ornamentum. 10, Sensûs vigorem à nervis accipit; per arterias & venas nutritur. 11. Cutis habitus dispar est, variisque locis perforatur, ac coloratur. Pori cutis sunt tubuli breves è subcutaneis glandulis in superficiem porrecti, ab interno latere oscula vasorum aequaliter excipientes, certam figuram possidentes, ut serum adaptatum eo propellatur. Physiognomia ex cute magnifica sanè & salutaris cognitio est, cujus fundamentum Anatomia. Lineamenta Cutis immutantur ab animi affectionibus, senectute, Venere, morbis, terrae climatibus & percipuè simulatione.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
