# Physica 71

Jacques Rohault, Physica, CAPUT DECIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/71

Ad hos musculos numerandum praecipuè Cor artificiosissimum, è septem musculis conflatum, quorum contractio & extensio systolen atque dirstolen causatur: horum tendines juncti ad basin ejus deveniunt, ut partim fibris suis auriculas contrahant, & dilatent, partim verò valvulas aperiant & claudant partim conum basi adducant, sanguinemque in arterias pellant. Dorsi musculi utrinque sunt quatuor: Quadratus, longissimus, sacer & semispinatus. Hûc refertur Diaphragma, in centro nerveum, pericardio conexum, costarum extremitati adhaerens ac respirationi inserviens. Abdominis musculi sunt decem: Obliquè descendentes & ascendentes Transversales Recti & Pyramidales. Musculi partium abdomini inclusarum sunt, Testium, Vesicae, Ani & Penis Artuum musculi sunt scapulae, humeri, cubiti & manûs extremae. 17. Pedis musculi sunt vel femoris, vel tibiae, vel pedis parvi vel digitorum.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
