# Physica 76

Jacques Rohault, Physica, CAPUT DUODECIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/76

Virorum Organa sunt: Vasa praeparantia, spermatica Pampini formia, Epididymides, Testes, Parastatae variciformes, Vasa asservantia, deferentia, & semen ejaculantia cum pene. Spermatica vasa sunt quatuor: duae venae, & totidem arteriae. Vena dextra è cavae trunco oritur, sinistra verò ex emulgente lateris ejusdem, arteriarum utraque ab aortae trunco. Vasa pampiniformia dicuntur implicationes venae & arteriae antequam ad testes accedant. Testes sunt officina seminis primaria, corpora glandulosa, ovorum specie sub inguinibus in scroto pendentia, quae sanguinem mutant, & per subtilissimos maeandros capillorum instar confertim agglomeratos Epididymibus tradunt.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
